domingo, 12 de junio de 2011

¡FELIZ PASCUA GRANADA!


« [In coenaculo] omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius » (Act. I, 14).

Ecclesia orans, eucharistica ac marialis nata est.


HYMNVS

Nobis Sancti Spiritus gratia sit data,
De qua Virgo virginum fuit obumbrata,
Cum per sanctum Angelum fuit salutata,
Verbum caro factum est, virgo fecundata.

De Virgine Maria Christus fuit natus,
Crucifixus, mortuus, atque tumulatus:
Resurgens discipulis fuit demonstratus,
Et ipsis cernentibus, in caelis elevatus.

Suum Sanctum Spiritum Deus delegavit.
In die Pentecostes Apostolos confortavit.
Et de linguis igneis ipsos inflammavit:
Relinquere orphanos eos denegavit.

Septiformem gratiam tunc acceptaverunt,
Quare idiomata cuncta cognoverunt.
Ad diversa climata mundi recesserunt:
Et fidem catholicam tunc praedicaverunt.

Spiritus Paraclitus fuit appellatus,
Donum Dei, caritas, fons vivificatus,
Spiritalis unctio, ignis inflammatus,
Septiformis gratia, charisma vocatus.

Dexterae Dei digitus, virtus Spiritalis,
Nos defendat, eruat ab omnibus malis.
Ut nobis non noceat daemon infernalis:
Protegat, et nutriat, foveat sub alis.

Spiritus Paraclitus nos velit iuvare,
Gressus nostros regere et illuminare:
Ut cum Deus venerit omnes iudicare,
Nos velit ad dexteram omnes appellare.

Amen.


BEATAM DIEM PENTECOSTES

AMICIS ET LECTORIBVS !




2 comentarios:

  1. Tras muchos meses de inactividad me alegra muchísimo encontrar el blog activo y, más que eso, exultante. Gracias y ánimo.

    En Cristo.

    ResponderEliminar
  2. ¡Muchas gracias, Párvulo! Que Dios nos ayude a continuar el "bonum certamen".

    ResponderEliminar