viernes, 2 de abril de 2010

Pasión de Cristo, Pasión del Papa, Pasión de la Iglesia

"Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos"



"Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te!"


Oremus et pro beatíssimo Papa nostro Benedicto : ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumen custódiat Ecclésiae suae sanctae, ad regéndum pópulum sanctum Dei.


Orémus.


V. Flectámus génua.
R. Leváte.


Omnípotens sempitérne Deus, cujus judício univérsa fundántur: réspice propítius ad preces nostras, et eléctum nobis Antístitem tua pietáte consérva ; ut christiána plebs, quae te gubernátur auctóre, sub tanto pontífice, credulitátis suae méritis augeátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spíritus Sancti, Deus, Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.





Ave dulcis Mater Christi.
Quae sepulchro conditum
Plangis Natum, heu quam tristi
Mente volvens obitum!
In virtute tot dolorum
Quos tulisti fortiter,
Omnem contra vim malorum,
Stare nos viriliter:
Demum sorte beatorum
Fac gaudere iugiter.


No hay comentarios:

Publicar un comentario