lunes, 12 de marzo de 2012

San Gregorio I Magno, patrón de la FIUV


SANCTVS GREGORIVS ANICIVS, MAGNVS COGNOMENTVS, PAPA, MONACHVS, CONFESSOR ET ECCLESIAE DOCTOR, QVEM PATRONVM SVVM FOEDERATIO INTERNATIONALIS VNA VOCE INVOCAT AC VENERAT


E lectionibus secundi nocturni matutinorum diei

Gregorius Magnus, Romanus, Gordiani senatoris filius, adolescens philosophiae operam dedit; et praetorio officio functus, patre mortuo, sex monasteria in Sicilia aedificavit, Romae septimum sancti Andreae nomine in suis aedibus, prope basilicam sanctorum Joannis et Pauli ad Clivum Scauri, ubi Hilarione ac Maximiano magistris, monachi vitam professus, postea abbas fuit. Mox diaconus cardinalis creatus, Constantinopolim a Pelagio Pontifice ad Tiberium Constantinum imperatorem legatus mittitur: apud quem memorabile etiam illud effecit, quod Eutychium patriarcham, qui scripserat contra veram ac tractabilem corporum resurrectionem, ita convicit, ut ejus librum imperator in ignem injiceret. Quare Eutychius paulo post cum in morbum incidisset, instante morte, pellem manus suae tenebat, multis praesentibus, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus.

Romam rediens, Pelagio pestilentia sublato, summo omnium consensu Pontifex eligitur: quem honorem ne acciperet, quamdiu potuit, recusavit. Nam alieno vestitu in spelunca delituit: ubi deprehensus indicio ignaea columnae, ad sanctum Petrum consecratur. In pontificatu multa successoribus doctrinae ac sanctitatis exempla reliquit. Peregrinos quotidie ad mensam adhibebat: in quibus et Angelum, et Dominum Angelorum peregrini facie accepit. Pauperes et urbanos et externos, quorum numerum descriptum habebat, benigne sustentabat. Catholicam fidem multis locis labefactatam restituit. Nam Donatistas in Africa, Arianos in Hispania repressit: Agnoitas Alexandria ejecit. Pallium Syagrio Augustodunensi episcopo dare noluit, nisi neophytos haereticos expelleret ex Gallia. Gothos haeresim Arianam relinquere coegit. Missis in Britanniam doctis et sanctis viris Augustino et aliis monachis, insulam ad Jesu Christi fidem convertit, vere a Beda presbytero Angliae vocatus Apostolus. Joannis patriarchae Constantinopolitani audaciam fregit, qui sibi universalis Ecclesiae episcopi nomen arrogabat. Mauritium imperatorem, eos qui milites fuissent, monachos fieri prohibentem, a sententia deterruit.

Ecclesiam ornavit sanctissimis institutis et legibus. Apud sanctum Petrum coacta synodo, multa constituit: in iis, Ut in Missa Kyrie eleison novies repeteretur: ut extra id tempus, quod continetur Septuagesima et Pascha, diceretur: ut adderetur in Canone, Diesque nostros in tua pace disponas. Litanias, Stationes, et ecclesiasticum officium auxit. Quatuor conciliis, Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi, tamquam quatuor Evangeliis honorem haberi voluit. Episcopis Siciliae, qui ex antiqua ecclesiarum consuetudine Romam singulis trienniis conveniebant, quinto quoque anno semel venire indulsit. Multos libros confecit: quos cum dictaret, testatus est Petrus diaconus, se Spiritum sanctum columbae specie in ejus capite saepe vidisse. Admirabilia sunt quae dixit, fecit, scripsit, decrevit, praesertim infirma semper et aegra valetudine. Qui denique multis editis miraculis, pontificatus anno decimo tertio, mense sexto, die decimo, quarto Idus Martii, qui dies festus a Graecis etiam propter insignem hujus Pontificis sapientiam ac sanctitatem praecipuo honore celebratur, ad coelestem beatitudinem evocatus est. Cujus corpus sepultum est in basilica sancti Petri, prope Secretarium.

No hay comentarios:

Publicar un comentario