lunes, 19 de marzo de 2012

El glorioso Patriarca san José en la Liturgia (actas del pontificado del beato Pío IX)



DECRETUM PUBLICATUM DIE 8 DECEMBRIS 1870
IN PATRIARCHALIBUS VRBIS BASILICIS INTER MISSARUM SOLEMNIA, QUO SANCTUS IOSEPHUS CATHOLICAE ECCLESIAE PATRONUS DECLARATUR

DECRETUM VRBI ET ORBI

Quemadmodum Deus Iosephum illum, a Iacob Patriarcha progeni tum, praepositum constitu erat universae terrae Aegypti ut populo frumenta servaret, ita, temporum plenitudine adventante, cum Filium suum Unigenitum mundi Salvatorem in terram missurus esset, alium selegit Iosephum, cuius ille primus typum gesserat, quemque fecit Dominum et Principem domus ac possessionis suae, principaliumque thesaurorum suorum custodem elegit.

Siquidem desponsatam sibi habuit Immaculatam Virginem Mariam, ex qua de Spiritu Sancto natus est Dominus Noster Iesus Christus, qui apud homines putari dignatus est filius loseph, illique subditus fuit. Et quem tot reges ac prophetae videre exoptaverant, iste Ioseph non tantum vidit, sed cum eo conversatus, eumque paterno affectu complexus deosculatusque est; necnon solertissime nutrivit, quem populus fidelis uti panem de coelo descensum sumeret ad vitam aeternam consequendam. Ob sublimem hanc dignitatem, quam Deus fidelissimo huic servo suo contulit, semper Beatissimum Iosephum, post Deiparam Virginem eius Sponsam, Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est eiusdemque interventum in rebus anxiis imploravit.

Verum, cum tristissimis hisce temporibus Ecclesia ipsa ab hostibus undique insectata, adeo gravioribus opprimetur calamitatibus, ut impii homines portas inferi adversus eam tandem praevalere autumarent, ideò Venerabiles universi Orbis Catholici Sacrorum Antistites suas ac Christifidelium eorum curae concreditorum preces Summo Pontifici porrexerint, quibus petebant, ut Sanctum Iosephum Catto»licae Ecclesiae Patronum constituere dignaretur. Deinde, cum in Sacra Oecumenica Synodo Vaticana easdem postulationes et vota enixius rénovassent, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX nuperrima ac luctuosa rerum conditione commotus, ut potentissimo Sancti Patriarchae Iosephi patrocinio Se ac Fideles omnes committeret, Sacrorum Antistitum votis satisfacere voluit, eumque CATHOLICAE ECCLESIAE PATRONUM solemniter declaravit; illiusque festum die decimanona Martii occurrens, in posterum sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione Quadragesimae, celebrari mandavit. Disposuit insuper ut, hac die Deiparae Virgini Immaculatae ac castissimi Iosephi Sponsae sacra, huiusmodi declaratio per praesens Sacrorum Rituum Congregationis Decretum publici iuris fieret. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die viii Decembris MDCCCLXX.

C. Episc. Oslien. et Velitern. Card. PATRIZI S. R. C. Praef.
Loco gg Signi
Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius






EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM.
EPISTOLA CIRCULARIS
AD SACRORUM ANTISTITES EADEM DIE DATA, QUA PUBLICO CULTUI PROSPICITUR, QUI CONGRUE RESPONDEAT NOVO TITULO EIDEM PATRIARCHAE IOSEPHO TRIBUTO

Rme. Domine,

Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX, satisfacere volens postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis, Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Ecclesiae Catholicae Patronum, ut ipsa, in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio, destructio tandem adversitatibus ac erroribus universis, secura Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die xix Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum celebrari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit (1), voluitque, ut, per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras, significaretur Locorum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum si Ordinarii ipsi, inspectis Locorum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate, ita in Domino expedire iudicantes, supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utriusque praecepti.

Interim ut amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex animo adprecor.

Ex Secretaria Sacrorum Rituum Congregationis hac die 8 Decembris 1870.

Tui Frater

C. Episc. Ostien. et Velitern. CARD. PATRIZI S. R. C. Praef.

Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius.


(1) Expedit heic recolere universalem Constitutionem Urbani VIII editam die 13 Septembris 1642, quae incipit, Universa per Orbem: in ea Constitutione ille Pontifex ad confusionem exortam in multis dioecesibus ex multiplicitate festorum abolendam haec constituit: « Apostolica Auctoritate decernimus et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse, quos nempe vel ab initio veneranda sacravit antiquitas, vel universalis Ecclesiae probavit consuetudo, vel omnium gentium unanimis pietas veneratur; Dominicos scilicet dies totius anni, Nativitatis D. N. Iesu Christi, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus pariter sequentibus feriis, Sanctissimae Trinitatis, solemnitatis Corporis Christi et Inventionis Sanctae Crucis, necnon festivitatum Purificationis, Annuncialionis, Assumptionis et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S.Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Ioannis Baptistae, Ss. Petri et Pauli, S. Andreae, S. Iacobi, S. Ioannis, S. Thomae, Ss. Philippi et Iacobi, S. Bartholomaei, S. Matthaei, Ss. Simonis et Iudae et S. Mathiae Christi Domini Apostolorum, item S. Stephani protomartyris, Ss. Innocentium, S. Laurentii martyris, S. Silvestri Papae et Confessoris, S. Iosephi etiam Confessoris et S. Annae Deiparae respective sponsi ac genitricis, solemnitatis Omnium Sanctorum atque unius ex principalioribus patronis in quocumque regno, si provincia et alterius pariter principalioris in quacumque civitate oppido vel pago, ubi hos patronos haberi et venerari contigerit.

Ad reliquorum vero dierum observantiam, quos hactenus sive in universa Ecclesia, sive in quavis natione aut regno, provincia, dioecesi aut loco, quomodocumque, sive ex consuetudine, sive ex devotione christifideles tamquam festivos celebrarunt, nequaquam ex praecepto ipsos teneri, dicta auctoritate, tenore praesentium, perpetuo etiam decernimus et declaramus. Ne autem dies festos a locorum Ordinariis nimia aliquorum facultate aut populorum importunitate deinceps iterum multiplicari contingat, eosdem Ordinarios in Domino monemus, ut ad ecclesiasticam ubique servandam aequalitatem de caetero perpetuis futuris temporibus ab indictione sub praecepto  novorum festorum studeant abstinere. Ut vero ea, quae superius expressa sunt ferventiori qua decet veneratione ac devotione colantur, eisdem Ordinariis antiquiorum canonum observantiam ad memoriam revocamus in concedendis licentiis Iaborandi diebus festis; quae quidem licentiae non aliter quam ad formam praedictorum canonum, ut praemittilur, concedendae, nonnisi gratis, libere et sine ullo prorsus pretio aut pacto, directe vel indirecte, concedantur, sub plenis etiam gravioribus nostro successorumque nostrorum arbitrio infligendis. Non intendimus tamen per hanc nostram Constitutionem  dies feriatos circa iudicialia in aliquo immutare, qaos ad hunc effectum relinquimus in eisdem statu et terminis, in quibus erant ante eiusdem promulgationem.

At vero Festo S. Iosephi, quod ex adducta Constitutione universale erat de praecepto, contigit, quod et aliis similibus festis. Namque sive per petitiones vel ordinationes ut populus conformaretur cum novis civilibus Regnorum legibus, cum lege Ecclesiae non congruentibus; sive per importunas petitiones eorum, qui respublicas administrantes torvis oculis publicum Dei cultum conspicerent, eundemque tamquam in populorum damnum traducerent; sive ob alias causas, Sancta Sedes ultimis hisce saeculis, auctoritate sua emissa, indulgere coacta est variis in regionibus vel etiam in toto orbe cessationem praecepti pro aliquibus universalibus festis. Expedit quoque generale Decretum afferre C. S S . RR. de Patronis caelestibus eligendis, quod adhuc in vigore est, quodque latum est tempore Urbani VIII, quo tempore S. Sedes non cogebatur indulgere cessationem praecepti, sed e converso refraenare eorundem festorum multiplicitatem. Decretum ita se habet: « S. R. Congregatio, annuente SSmo » (Urbano VII), quoad Patronos locorum in posterum eligendos hunc ordinem servari mandavit:

1° Quod eligi possint in Patronos «ii solum, qui ab Ecclesia universali » titulo Sanctorum coluntur, non autem «Beatificati dumtaxat. »

2° Quod de Patrono civitatis electio «fieri debeat a populo mediante consilio generali illius civitatis vel loci, » non autem ab Officialibus solum ; et » quod accedere debeat consensus expressus Episcopi et Cleri illius civilitis. Idemque servari debeat in Patrono Regni, qui pariter eligi debeat a populo singularum civitatum provinciae, » non autem a repraesentantibus Regnum, nisi ad hoc habeant speciale » mandatum et pariter cum consensu Episcopi et Cleri dictarum civitatum.

3°  Quod causae electionis novorum Patronorum debeant in S. R. C. deduci ac examinari; ac demum, causa eognita, ab eadem Congregatione approbari et confirmari. Et ne praemissorum ignorantia ullo » unquam tempore possit allegari, eadem S. Congregatio praedictum Decretum imprimi mandavit. Die 23 Martii 1630.» Haec est methodus et ordo servandus (saltem quoad substantiam) pro eligendis novis caelestibus Patronis, firma nihilominus posteriori Constitutione Urbani VIII, quam exposui. Puto autem, quod si eadem methodus et ordo potuisset quoque servari, quando de inducenda reductione dierum festorum bis postremis saeculis actum est, forte pauci dies festi de praecepto fuissent inter christianos populos abrogati.





Litterae Apostolicae Inclytum Patriarcham

PIVS PP NONUS

Inclytum Patriarcham Beatum Iosephum, quem Deus Omnipotens prae omnibus Sanctis suis purissimum verumque sponsum esse voluit in terris immaculatae Virginis Mariae, ac putativum unigeniti Filii sui patrem, quemque ad tam sublimia munera fidelissime implenda gratiis prorsus singularibus auxit et abunde cumulavit, merito Catholica Ecclesia gloria et honore in caelis coronatum amplissimo prosequitur cultu atque intimo veneratur pietatis affectu.

Quamobrem Romani Pontifices Praedecessores Nostri, ut augerent in dies, ac ardentius excitarent in Christifidelium cordibus devotionem et reverentiam erga sanctum Patriarcham, eosque cohortarentur ad Illius apud Deum intercessionem summa cum fiducia implorandam, haud omiserunt quoties opportuna esset occasio novas semper ac maiores publici cultus significationes eidem decernere. Inter eos memoria repetere sufficiat Praedecessores Nostros felicis recordationis Xistum IV qui festum S. Iosephi inseri voluit in Breviario et Missali Romano, Gregorium XV qui decreto diei VIII Maii An. MDCXXI festum ipsum sub duplici praecepto in universo orbe recoli mandavit; Clementem X qui die vi Decembris An. MDCLXX eidem festo ritum duplicis secundae classis concessit; Clementem XI qui decreto diei iv Februarii An. MDCCXIV festum praedictum Missa ac Officio integre propriis condecoravit; ac tandem Benedictum XIII qui nomen sancti Patriarchae decreto edito die xix Decemb. An. MDCCXXVI Sanctorum litaniis addi iussit. Ac nos ipsi, postquam investigabili Dei iudicio ad supremam Petri Cathedram evecti fuimus, moti tum illustrium Praedecessorum Nostrorum exemplis, Tum singulari devotione, qua usque ab adolescentia erga eumdem sanctum Patriarcham affecti fuimus, decreto diei x Septembris An. MDCCCXLVII magno animi Nostri gaudio ad universam Ecclesiam sub ritu duplicis secundae classis extendimus festum Patrocinii eius, quod iam pluribus in locis speciali huius Sanctae Sedis indulto celebrabatur.

Verum postremis hisce temporibus, in quibus immane ac teterrimum bellum contra Christi Ecclesiam fuit indictum fidelium devotio erga Sanctum Iosephum adeo increvit et progressa est, ut omni ex parte ad Nos innumerae ac fervidissimae pervenerint postulationes, quae nuper dum Sacrum Oecumenicum Concilium Vaticanum haberetur, ab omni fidelium coetu et quod maxime interest a plurimis ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. Ecclesiae Cardinalibus et Episcopis renovatae fuere, quibus flagitabant, ut luctuosis hisce temporibus ad mala omnia propulsanda, quae Nos undique conturbant, efficacius Dei miserationem per merita et intercessionem Sancti Iosephi exoraremus, illum Catholicae Ecclesiae Patronum declarantes. Nos itaque hisce postulationibus moti Divino lumine invocato tot ac tam piis votis annuendum censuimus, ac peculiari Decreto Nostrae Sacrorum Rituum Congregationis quod inter Missarum solemnia in Nostris Patriarchalibus Basilicis Lateranensi, Vaticana ac Liberiana die VIII Decembris elapsi anni MDCCCLXX immaculatae Conceptioni Ipsius Sponsae sacro publicari iussimus, eumdem Beatum Patriarcham Iosephum Ecclesiae Catholicae Patronum solemniter declaravimus, Illiusque festum die decimanona Martii occurrens, deinceps sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione quadragesimae, in Orbe universo celebrari mandavimus.

Et quoniam aequum reputamus, post Nostram declarationem Sancti Patriarchae in Catholicae Ecclesiae Patronum, Ipsi in publico ecclesiastico cultu omnes et singulas honoris praerogativas tribuendas esse, quae iuxta generales Breviarii et Missalis Romani rubricas Sanctis Patronis praecipuis competunt, ideo Nos ex consultu Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum renovantes, confirmantes, atque etiam ampi ian tes praesentibus Nostris Litteris praefatam dispositionem illius Decreti, mandamus insuper, ac iniungimus, quae sequuntur.

Volumus scilicet, quod tam in festo Natali Sancti Iosephi, quam in alio Ipsius Patrocinii, etiamsi occurrant extra Dominicam diem addatur semper in Missa Symbolum seu « Credo». Volumus insuper quod in oratione « A cunctis » quandocumque recitanda erit, adiiciatur semper post invocationem Beatae Mariae Virginis, et ante quoscumque alios sanctos Patronos, exceptis Angelis, et Sancto Ioanne Baptista, commemoratio S. Iosephi per haec verba « cum Beato Ioseph ». Volumus denique ut hoc ipso ordine servato inter Suffragia Sanctorum, quandocumque illa a rubricis praescribuntur, apponatur sequens commemoratio in honorem eiusdem Sancti Iosephi. (Ad Vesperas Antiphona) « Ecce fidelis servus et prudens, quem contituit Dominus super familiam suam. V. Gloriae et divitiae in  domo eius. R. Et iustitia eius manet in saeculum saeculi ». (Ad Laudes Antiphona): « Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius loseph. V. Os iusti meditabitur sapientiam. R. Et lingua eius loquetur iudicium. Oratio. Deus, qui ineffabili providentia beatum loseph Sanctissimae Genitricis tuae sponsum eligere dignatus es, praesta quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis ».

Haee volumus mandamus decernentes has litteras Nostras firmas validas et efficaces existere et fore suosque plenarioè et integros effectus sortiri et obtinere, non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium transumptis Litterarum, seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die vii Iulii MDCCCLXXI. Pontificatus Nostri Anno Vicesimosexto.


Loco (†) Signi

Pro DOMINO CARD. PARACCIANI CLARELLI.

F. Profili Substitutus



No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada