sábado, 3 de diciembre de 2011

Novena de gracia a san Francisco Javier en latín


Novemdiales preces a gratia in honorem
S. Francisci Xaverii, Indiarum Apostoli



O valde amabilis et caritate plene, sancte Francisce Xaveri, tecum Maiestatem divinam reverenter adoro; et quoniam summopere gaudeo, de singularibus gratiae donis, quae ipsa tibi contulit in hac vita, et gloriae post mortem, Ei máximas ago gratias, teque toto cordis affectu deprecor, ut efficaci tua intercessione praecipuam mihi gratiam velis obtinere sanctam vitam agendi sancteque moriendi. Insuper te rogo, ut mihi impetres … (hic exprimatur gratia sive spiritualis sive temporalis imploranda). Si vero id, quod a te suppliciter peto, ad Dei gloriam et ad maius bonum animae meae minime confert, tu, quaeso, mihi impetres quod utrique est utilius. Amen.


Pater, Ave et Gloria.

V. Ora pro nobis, sancte Francisce Xaveri.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Deus, qui Indiarum gentes beati Francisci praedicatione et miraculis Ecclesiae tuae aggregare voluisti: concede propitius; ut, cujus gloriosa merita veneramur, virtutum quoque imitemur exempla. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen




No hay comentarios:

Publicar un comentario